OPHIOMANTIA

OPHIOMANTIA
OPHIOMANTIA
Graece ὀφιομαντεία, divinatio ex serpentibus est, cuius exempla passim obvia. Apud Homer. Il. ss. Calchas, vixô dracone qui octo passeres cum matre devoravit, belli Troiani annos auguratus est. Aen. etiam l. 5. v. 85. anguis, qui ad Anchisae tumulum,
Septem ingens gyros, septena volumina traxit,
septem illis gyris, auctore Serviô, Aeneae sui erroris omen ostendit: erroris enim finis fuit illi septimus annus. Et ex Historiis notum est, quid liberio Graccho in Lucanis sacrificanti portenderint angues duo ex occulto prolapsi, qui repente hostiae, quam immolaverat, iecinore adesô, in easdem latebras se retulerunt: et alii duo angues domi comprehensi, quorum feminam ille emisit, occisô mare, vide Cicer. de Div. l. 1. et Val. Max. l. 1. c. 6. Sic Syllae, agrô Nolanô, ante Praetorium immolanti quid significaverit ab infima ara subito emersus anguis: Et quid Roscio puero responderint consulti Aruspices; cum dormientem illum reperisset, nutrix serpentis amplexu circumplicatum? Imo in genere ominosum fuit, anguem in tecto conspici, aut per impluvium decidere de tegulis: quam artem augurandi primum invenisse Telegonum, ait Suidas. Meminit huius augurii Terentius in Phormione. Actu 4. sc. 4. v. 24.
—— monstra evenerunt mihi.
Introit in aedes ater alienus canis,
Anguis per impluvium decidit tegulis.
Aut viam, quâ quis iter facturus esset occursu suô quasi dissecare aut interrumpere, de quo vide Horatium, laudatum supra in voce Anguis, ubi plura hanc in rem: adde quae dicemus infra, voce Serpens.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • SERPENS — callidissimum animal, inter bestias agri, Gen. c. 3. v. 1. hominique ante lapsum gratissimum, ob peculiarem hunc prudentiae characterem, quae non ratione, sed celerrimo spirituum ac membrorum, ad haec illaque obiecta, motu constabat; mox Satanae… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”